CLAVES temittendi ritus

CLAVES temittendi ritus
CLAVES temittendi ritus
in signum divortii et renuntiationis curae familiae, apud Romanos in usu, memoratur Ambrosio, Ep. 47. ad Syagrium.
Vide infra, ubi de Divortio. Nempe Claves Sponsae Mariti domum intranti tradebantur; quod Repotiorum die factum esse, Scaliger docet, Poetic. l. 3. c. 101. Is dies (Repotiorum) novae nuptae initium erat iuris, quod in familiam esset habitura; quam ob causam clavis dabatur ei, ad dominium potius, atque possessionem, quam, ad designandam, ut aiunt, partus facilitatem. Hanc itaque, vel has claves, plstmodum, remittebant etc. Apud Gallos solent hodieque viduae claves et cingulum supra mariti desuncti corpus proicere, in signum, quod bonorum communioni nuntium mittant, ne debitis exsolvendis teneantur. Vide Pasohasium,
Disquisitionum Francicar. l. 4. c. 10. aliosque Auctores, laudatos Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque infra Cone.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”